- PYRAMIDES
- PYRAMIDESnihil aliud fuerant, quam regum Aegyptiorum pecuniae otiosa et stulta ostentatio. Harum enim una a 360000. hominum 10. Annorum spatiô constructa traditur, tantâ impensâ, ut in alliis, caepis et raphanis 1800. talenta fuerint insumpta, Plin. l. 36. c. 12. Sed et hasce moles faciendi causa â plerisque traditur, ne pecuniam successoribus, aut aemulis insidiantibus praeberent. Plures in Aegypto passim exstiterunt. Baudrando 20. sunt, nullae tamen clariores tribus illis, de quibus Mela scribit, l. 1. c. 9. quae orbem implevere famâ, conspicuae undique adnavigantibus, sitae in parte Africae, monte saxeô, sterilique inter Memphin oppid. et Delta. Unde Martialis; Epigr. 1.Barbara Phramidum sileat miracula Memphis.Baudrando vix 2. leuc. a Cayro distant in Occasum, suntque quadrifrontes. Earum maior in rupe sita habet basin 693. pedum Anglic. ex utraque parte. Altitudo eadem, et ad eius sumnum ascensus est per 207. gradus. Excitata fuit a Chemi seu Cheope Rege. Secunda vix 200. passibus abest a priori; eiusdem altitudinis, sed minoris circuitus, cum eius basis ex utraque parte sit 560. pedum Anglic. seu 625. pedum Romanorum. Tertia vix a secunda distans iactu lapidis, sedet in tumulo. Latitudo eius in utraque basi 320. pedum Anglicor. ut et altitudo. Aliae autem 17. multo minores sunt, et a primis distant. Ex Ioh. Greaves, Oxon. Acad. Prof. Sunt autem Turres, inquit Solinus, c. 35. fastigiates ultra excelsitatem omnem, quae manu fieri possit. Sub his Aegyptiorum Reges sepulti fuerunt. Sunt autem proprie Pyramides, modes Geometricâ ratione constructae in modum flammae (ἀπὸ τοῦ πυρὸς) ut a lato videlicet in acutum tendant. Amm. Marcellin. l. 22. Pyramides ad miracula septemProvectae, quarum diuturnas surgendi difficultates scriptor Herodotus docet, ullra omnem omnino altitudinem, quae bumanis manibus con fici potest, erectae sunt turres ab imo latissimae, in sumitates acutissimas desinentes. Quae figura apud Geometras ideo sic appellatur, quod ad ignis speciem τοῦ πυρὸς, ut nos dicemus, extenuatur in conum: quarum magnitudo, quoniam in celsitudinem nimiam scandens gracilescit paullatim, umbras quoque methanicâ ratione consumit. Aliqui dictas volunt ἀπὸ τȏυ πυρῶν, h. e. a. tritico, quô illic per regem collectô, magna annonae caritas per Aegyptum secuta est. Docet id Stephanus περὶ πόλεων. Ω᾿νομάςθησαν δὲ Πυραμίδες ἀπὸ τȏυ πυρῶν, οὓς ἐκεῖ συναγαγὼν ὁ βασιλεὺς, ἔνδειαν ἐποίησε σίτου κατὰ τὴν Α῎ιγυπτον. Videtur hoc etymon priori praeferendum, eo quod Pyramis et πυρὸς conveniant primae syllabae modulô, contra quam fit in πῦρ, eiusque derivat is. Pyramidis autem vocabulum forsan Aegyptiacum est; quod illis Paramon. Certe Arabes Aegyptiis vicini, Haramon vocant Pyramidem. Sicut Albaraman duae Aegypti Pyramides in occidentali ripa Nili dicuntur. Haramon itaque Pyramis dicta. Ita Graeci palus ab ἕλος, pubes ab ἥβη. Sicut harmon Ebraeis arcem et palatium denotat, uti ab altit udine quoque Hermon mons dictus videtur. Nic. Lloydius. Pyramidum primam, a Chemmi, secundam a Copho, tertiam a Rhodope excitatam, vult Morer. in Diction. Hist. qui citat Vatrieri Aegyptum, Pouleti, Itiner. Orientis, Vinc. Blancum, Monconisium etc. Sed quis de his accuratius doctiu sque scripsit Petrô de Valle? Itiner. tom. 1. quem vide sisadi, operae erit pretium, cui adde Ill. Equ. Anglum, Ioh. Marshamum, Canone Chronic passim, inprimis Saecul. III. ubi Pyramidis Maximae accuratam descriptionem exhibet, ex Pyramidographia Ioh. Gravii cit. Angl. edita A. C. 1646. et quae hîc dicta, vecc Chochome, it. ubi de Memphiticis Regibus etc. Lucan. l. 9. v. 155.Non mihi Pyramidum tumalis evulsus Amasis.Propertius, l. 3. El. 1. v. 57.Nam neque Pyramidum sumptus ad sidera ducti.Inde saxa Pyramidum, apud Statium in Silvis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.